Oniscoidea Slovakiae
Frankenberger Z.
Acta Entomologica Musei Nationalis Pragae 18: 60-69, 1940
Views: 743
Abstract: Supra in contextu bohemico enumeratio systematica omnium Isopodum Oniscoideorum
formarum, quae adhuc in Slovakia repertae sunt, invenitur. Localitates, ex
quibus singulae formae notae sunt, ita sunt dispositae, ut omnis Slovakiae regio
in tres divideretur partes, quarum Slovakia occidentalis (ZS) terram usque Vah
fluvium, Slovakia centralis (SS) praecipue partes inter Vah et Hron fluvios,
Slovakia orientalis (VS) territorium ad confines mientales occuparet. Fauna
omnis ex elementis diversae originis zoogeographica ecomponitur, quarum primum
locum 15 species in Europa centrali omnino frequentes occupant; sequuntur
7 formae adhuc in Carpathibus tantum observatae, 6 formae originis orientalis,
3 species quarum patria in regionibus mediterraneis invenitur, 2 species
originis occidentalis et una species originis borealis. Haec omnia ab unoquoque
etiam in contextu bohemico facile inveniri possunt. Ligidium carpathicum Verh.
potius subspeciem L. hypnorum esse puto, quia in montibus Inovec ad Trencin
oppidum exemplaria re·peri, quae certo modo transitoria inter duas formas mihi
videntur. Speciei Cylisticus convexus de Geer varietas nova describitur sub
nomine var. ochraceus var. n. Differt a typo colore ochraceo-fulvo-brunneo,
ocellis minoribus, lentibus ocellorum sensim deplanatis. Exemplar unicum
(femineum) in caverna haud profunda in valle Zadiel Slovakiae orientalis 16. V.
1937 inveni . Pigmenti reductionem atque ocellorum deminutionem indicia
adaptationis incipientis ad vitam speluncariam esse puto.
Key words: Isopoda, Oniscoidea, Slovakia, Palaearctic, faunistics, catalogue, new variety, cave